- CINIFLO
- CINIFLOapud Horatium, Serm. l. 1. Sat. 2. v. 98.Custodes, lectica, Ciniflones, parasitae;Quis dictus sit indigitat Servius in l. 12. Aen. Etiam ille pulvis, quô utuntur puellae, cinis vocatur, unde etiam et Ciniflones dicti sunt. Et Acron, l. 1. Sat. 2. eleganter, Ciniflones et Cinerarii eâdem significatione apud Veteres habebantur, ab officio calamistrorum, i. e. vervum in cinere calefaciendorum, quibus matronae capillos crisphabant; iuxta illud Aen. l. cit. v. 100.Vibratos calidô ferrô ------Vide quoque Varronem, de L. L. l. 4. Senecam, de Constant. Sap. c. 14. supra voce Cincinni, it Cinerarius et infra Tonsor.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.